sábado, 10 de octubre de 2015

Latín II (2ºBCHTO) Unidad Didáctica 3

Podcast: de Radio Bremen: Nuntii Latini (14.03.2013):

E forma calceorum dicitur iudicari posse, quis sit, qui eis utatur. Hi calcei robusti sunt Heike Kempf vigilis publicae. Et illi sunt vigilis publici: calceus primus, secundus, tertius, quartus. Magistratui quamvis quadrupedi opus est calceis bonis. Septem iam dies Rico canis calceis utitur, quod illi vere est nova experientia et insolita. Initio insuetus erat tegumenti pedum. Sed mox compluribus passibus factis calcei non iam impedimento sunt. Qui canibus magno usui sunt, praesertim cum ubique vitrea fracta dispersa sint. Tempestate nivali eis maximo commodo sunt. Et si postero tempore saepius canes ante fenestras tabernarum, ubi calcei veneunt, stare videas, noli mirari….

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada